

Epistola I ad Thessalonicenses*
Caput 2: Versus 7
Possemus vobis,etc. Intantum gravat pseudoapostolorum causam ut se abnuere dicat, cum liceret illi subsidia requirere ad comprimendum illos quibus nec facultas erat, nec pudor poscendi. Apostolicae autem potestatis debitum vocatonus,propter pseudoapostolos, qui illud indebite usurpantes importune a plebibus exigebant.Filios suos.Alienos filios quandoque nutrit mulier pro mercede, non ex amore: proprios vero, ex dilectione.